HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT XLIX: De destructione Madian, et praedae divisione

#Num. XXXI

Iterum locutus est Dominus ad Moysen. Ulciscere filios Israel de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. Armavit ergo Moyses de singulis tribubus mille viros electos, scilicet duodecim millia praefecitque eis Phinees filium Eleazari; vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum, tradidit eis. Qui profecti hostes vicerunt. Quinque reges et omnes viros eorum occiderunt; urbes, viculos et castella flamma consumpsit, Balaam quoque interfecerunt gladio, mulieres et parvulos, pecora et omnem supellectilem in praedam duxerunt. Dum autem redirent, Moyses, Eleazar et omnes principes Synagogae egressi sunt in occursum eorum extra castra. Visisque mulieribus, iratus Moyses dixit ad eos: Cur feminas reservastis? Nonne ipsae sunt quae deceperunt filios Israel. Interficite omnes quae noverunt viros, omnem masculum; virgines tamen reservate. Feceruntque ita, et reservatae sunt virgines triginta duo millia. Et ait Moyses: Quia peccastis, eritis immundi; qui occidistis, vel tetigistis mortuos extra castra eritis septem diebus, et purificabimini tertio, et septimo die aqua aspersionis. Praeda etiam quam tulistis purificabitur. Aurum, et quidquid transire per ignem potest, igne purificabitur. Quod autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis purgabitur. Dixitque Dominus ad Moysen: Tolle summam eorum quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, et divides praedam ex aequo inter eos qui pugnaverunt et reliquam multitudinem. De parte vero eorum qui pugnaverunt, separabis Domino unam animam de quingentis, et dabis ea Eleazaro. Ex media vero parte multitudinis, accipies quinquagesimum caput, et dabis Levitis. Quo facto principes exercitus accesserunt ad Moysen, et dixerunt: Recensuimus numerum pugnatorum, quos dedisti nobis, et nec unus quidem defuit. Quamobrem offerimus in donariis Domini, quod in praeda auri potuimus invenire, periscelides, armillas, annulos, dextralia, murenulas, ut depreceris Dominum pro nobis. Susceperunt autem aurum Moyses et Eleazar, et intulerunt illud in tabernaculum.